- BASTUM
- BASTUMGraece βαςτὸν baculus; imo quidquid ferendo est; a βάω, βῶ, unde βάζω et βάσκω, vado: a quo βατὴρ βατηρία, et βακτηρία, quae idem sunt cum βαςτὸς et βαςτὸν. Hinc etiam βαςτὰ pro calceis, vel sandaliis. Hesych. βαςτὰ, ὑπόδήματα Ι᾿ταλιῶται, Basta, calceos Itali scil. vocant. Nam βαςτὸς, calceus, ut ἀνάβαθρον, ab eadem origine. Porro, asini clitellas et sagmata vox norat; indeque Graecum verbum βαςτάζω, et vox Latina Basterna orta. Vide quae diximus supra in vocibus Bastangarti et Basternae. Proprie voco Bastum sen Bastus, baculus fuit seu fustis, quô onera portabantur, unde Gallicum Baston. Α᾿νάβαςτον pro eodem dicebant. Unde et ἀνάβαςτοι, quorum usus in puniendis adultetis: quos, pro mugilibus et raphanis; aliquando etiam manubriô securis aut fuste percuti consuevisse, diseimus ex Appendice Proverbiorum, ex Vatic. Phalangas Latini dixêre istinsmodi perticas; hincque Phalangarios, τοὺς ταῖς δοκοῖς ἀποκρεμῶντας βάρη καὶ πλέονας ἅμα βαςτάζοντας, etc. Istiusmodi igitur fuste Commodum orygis cornu transmisisse, tradit Ael. Lamprid. in Vita eius c. 13. Virtum ad conficiendas feras tantasum fuit, ut elephantum contô transfigeret et orygis cornu bastô transmiscrit. Ita enim in optimo libro se legisse, cum vulgati codices hasta habeant, docet Salmas. Notis ad h. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.